# Historiae Sui Temporis 3.3.82-83

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 3.3.82 to 3.3.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.3.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.3.82

sed petulantiam ingenij illius statim repressit regina suspicax femina et imperij supra sexum auida, ac spes eius contrario fastu elusit. eodem tempore noua stella VI Eid. IXbr. sub Cassiopeae asterismo conspecta est, quae cum coxa et pectore ipsius Cassiopeae rhombi siguram signans immota diutius anno constitit, et cum initio Iouem magnitudine et fulgore aequaret, paullatim attenuata, et initio anni LXXIIII omnino extincta est. eam cum stella, quae Magis ab Oriente ad adorandum generis humani propitiatorem recens Bethleemi natum venientibus praeluxit, ingeniosa et accommodata ad tempus similieudine quidam in Protestantium gratiam luculento carmine edito eandem fecit, additis tristis augurij minis, quas breui post euentus comprobauit. quae et Cornelij Gemmae Frisij medici et astronomiae nostra aetate peritissimi sententia fuit, ob id Neomagum ab Albano tunc temporis euocati, qui de ea multa scripsit in sua Cosmocritica, eique post natum Christum vix aliud phaenomenon comparandum illuxisse dicit, siue sublimitas signi, siue raritas et diuturnitas spectetur. de eo et aeque miranda tradiderunt Thadaeus Hagesius, et Fabritius Polus, qui illud Viennae in Austria obseruarunt, et Hieron. Munius Valentiae in Hispania Hebraicae linguae et Mathematicarum artium professor. rebus in vrbe confectis cum rex Claudiam sororem Lotaringiae ducis vxorem, quae inuitata ad Margaritae sororis nuptias venerat, ad regni fineis vsque prosequi statuisset, per eius absentiam paullum res a summo periculo absuerunt, scelerata Henrici Engolismensis fratris nothi coniuratione, qui complures recenti laniena et secutis eam praedis inescatos circa se habebat, quibuscum capto consilio de altero tumultu Lutetiae excitando locupletiorum vt de sectaria lue suspectorum domos nota certa, ea erat crux decussata, designandas curauerat. cum quidam ex coniuratis ea spe gestiens aliquid iactabundus de re essudisset, breui affore diem dictitans, quo reliquiae occulti achuc et latitantis in vrbe mali omnino abolerentur, accedente ad haec insolita earundem notarum eodem die ditiorum forib.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
