# Historiae Sui Temporis 3.3.84-85

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 3.3.84 to 3.3.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.3.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.3.84

inscriptarum multitudine, Senatus primores aucta suspicione Lud. Gonzagam Niuernij ducem, quem rex discedens vrbi cum summo imperio praeposuerat, adeunt, et expositis, quae ad eos delata essent, indiciis et aliis coniurationis argumentis rogant, videret, ne quid vrbs detrimenti caperet. accidit vero, vt eodem tempore iam die appetente, duo e coniuratis Engolismensis familiares praefracta impudentia et audacia Niuernium adirent, sine literis, regisque hanc esse voluntatem constanter asseuerarent, vt qui de relligione noua suspecti in vrbe superessent, ad vnum omnes trucidarentur; quibus ille, dum de voluntate regis, vt ipse aiebat, certius cognosceret in carcerem statim coniectis, ea re metu consciis iniecto detestanda praeualidae coniurationis consilia irrita reddidit. reuerso Romam Vrsino legato, etsi Pontifex ob excusationem de concilij Tridentini publicatione, cuius spem Cardinalis Lotaringus fecerat, plene sibi satisfactum non putaret, tamen se casu ipso Parisiensi solabatur, quem in sacri magistratus sui auspiciis maxime inter prospera ducebat, alioqui de bello Turcico anxius, cuius consilia relanguescente post tantam victoriam soederatorum ardore minus ex animi sententia procedebant. de quibus nunc rerum series exposcit, vt dicamus. Post Pij V obitum M. Ant. Columna, cum iam in itinere esset, vt ad classem se conferret, statim e via in vrbem reuertitur, nouoque Pontifici felicem inaugurationem gratulatus, quoniam morte decessoris mandatum sibi imperium exspirauerat, eum monet, vt quem velit classi praeficiat. continuato ei a Pontifice imperio Columna omissum iter repetit, nec quantauis celeritate vsus, prius Iunio mense Messanam appulit; vnde Ioannes Austrius euocatis Italicis, Germanicis, et Hispaniensibus copiis per hiberna Siciliae distributis XXII onerarias naueis omni re comeatu et apparatu refertissimas Corcyram praemittit, et Bassanum Messana omissa subsequi iubet. venerat ad eum Iacobus Superantius cum XXV triremibus a Iacobo Fuscareno summae rerum a Senatu in locum Sebastiani Venerij, cui statim post pugnam ob contentiones cum Ioanne Austrio habitas magistratus abrogatus est, praefecto missus, vt profectionem eius vrgeret.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
