# Historiae Sui Temporis 3.3.86-88

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 3.3.86 to 3.3.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.3.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/3.3.86

cum nullas iustas morae caussas haberet, noua mandata Philippi profert, quibus iubebatur, ob metum belli in Subalpina regione a Gallis mouendi copias partiri, et partem quandam, quae satis esse visa fuerit, Columnae, ac sociis, ne omni ope destituantur, attribuere; cum reliqua Messanae subsistere, ibique noua imperia exspectare. secundum haec ille inuitus in speciem XXII triremeis Columnae attribuit, iis praefecto AEgidio Andrade, reliquam classem penes se retinet. quod vbi Venetiis cognitum est, tum vociferari omnes, et se Hispanorum astu aut odio potius desertos ac proditos conclamare: primo anno promissa hautretractanter auxilia, vt Senatum ad soedus sanciendum stimularent, non prius tamen summissa, quam tempore rerum gerendarum exacto, ita vt illa ad nullam aliam rem valuerint, quam ad retardandum Venetorum incitatum impetum et classem funeribus absumendam. proximo anno vix tandem sero Hispanos conuenisse, dum interim Famagusta vndique totis Orientis opibus oppugnaretur, neque ante contra hostem progressos, quam cum nulla proelij spes esset, cuius tamen felicitas inopinata et tanta victoria tantum abest vt laetitiam in regia et Hispanorum procerum animis excitauerit, vt aperte plerique Austrij consilium improbarent, nonnullique eo vsque prouecti temeritatem eius puniendam censerent, qui calore adolescentiae et inconsulta gloriae cupiditate classem regiam, cuius incolumitate salus Italiae continebatur, periculosae proelij aleae committere non dubitasset. huius vero tertij anni manifestam ludificationem cui dubium relinquere Hispanorum id consilium esse, vt Venetos insanis et inutilibus sumptibus absumant, eorumque ditionem bello tam damnoso attritam inde Turcis ad praedam exponant, hinc propriae ambitioni aliquando seponant? nam ridiculum esse prorsus, quod de Gallicorum motuum in Subalpina regione metu in medium assertur, planeque apparere eam affectatam esse excusationem. nec verius esse quod plerique aiunt, qui arcana profundius rimantur, Pontifice mortuo cum incertum esset quis illi successor daretur, hoc statu rerum noluisse suas in Italia prouincias omni praesidio nudari. igitur odium Hispanorum aduersus Senatum insatiabile in caussa esse, qui quantum Venetis decesserit, tantum sibi accedere existiment: itaque ex eorum consilio ipsos sibi consilium capere debere, et a foedere, ex quo lucrum ad Hispanos, damnum ad se infida atque adeo leonina societate redeat, mature discedere. his rationibus iam caecitate superiorum annorum fere discussa in Senatu facile peruincitur, vt Marco Antonio Barbaro reipub. in Constantinopolitana vrbe procuratori mandaretur, Mechemetis purpurati primarij sermonem de pace repeteret, remque ad summas condiciones atque eiusmodi, vt ferri et a Turcis extorqueri possent, perduceret: ceterum a contrahendo abstineret, antequam a Senatu certiore prius facto nouissima mandata acciperet.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
