Latin
3.5.4 to 3.5.6
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 3.5.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Monpenserio, Aumalio, Guisio, Longauillano, Bullionio ducibus, Birono, Radesiano, Gonzagae Niuernensium duci; adiuncti sunt Carolus Lotaringus Guisij frater Meduanae marchio, Monlucius, Chauignius, Seura, qui castellum ex maceriis ad Brandam construendum suscipiunt, ad quod vallum productum pertinebat, et a Cunea porta passibus CL, a fossa vrbis CXX aberat. interim aliquoties certatum, et quatriduo post Mirandus aliquot nauigiorum armatorum dux sublustri nocte praeda L vini doliorum et XXV frumenti facta portum subiit. et quamuis C amplius tormentorum ictibus hinc inde ex munimentis et Veneta ipsa naue petitus in vrbem incolumis peruenit, opidanis in eius occursum, ac si Mongomerius cum auxiliari classe aduenisset, vltro prodeuntibus. postridie Andinus ad Correliam munitionem prandium sumpsit, et dum ad hospitium redit, acriter ad Sannicoleam portam pugnatum est quatuor horarum spatio, Granuisio interim ad Fontanum vsque vicum cum delectis equitibus scloppetarium vnoquoque secum gestantibus progresso, qui re bene gesta atque captiuis aliquot abductis ad suos rediit. inde rursus tentatum colloquium, quod hactenus dilatum fuerat, adductis in suspicionem plebis animis quasi insidiarum aliquid lateret, ex eo auctam, quod Petrus Paullus Tosingus praecipuus Strozzii consiliarius paullo ante ad obsessos scripserat ante Andini aduentum, sibi consultum videri, vt Rupellani tranquillitatis publicae seruandae caussa Floridam cum totis familiis migrarent, eisque, si id consilii caperent, se ducem offerebat. quod ab iis pro ridiculo reiectum, et perinde acceptum vt ab homine Italo profectum, qui Galliam indigenis vacuam cuperet, vt in ea nouae Italorum coloniae deducerentur. auxerat et suspicionem coniuratio noua sub id tempus detecta, quae a Blancarderio olim Caroli Telignii dispensatore inita fuerat ad vrbem intercipiendam, sollicitata nobilium in ea fide. ab Andino delegati Bironus, Strozzius, Renatus Villoclarius, Vadagnius. cum Lanouio ab vrbe missi venere praetor Rupellanus, Morterius, Morisso. colloquio iam cepto supervenit Radesianus. ibi Vadagnius cum mandatis a rege missus, regem, quamuis nemini factorum aut consiliorum rationem reddere teneatur, cunctosque suae ditioni subiectos iure suo ad obsequium cogere queat, ea benignitate esse dicit, vt cum iis etiam in colloquium descendere non grauetur. tum quae Lutetiae acta erant, non religionis odio, sed ad disturbandam coniurationem detestando ausu a Colinio ac consciis contra se, reginam parentem, fratres ac regnum vniuersum initam multis verbis demonstrat. quod vero exemplum per ceteras vrbes grassatum sit, in quibus non eadem caussa suberat, id iniussu regis ac contra ipsius voluntatem magno suo cum dolore accidisse, idque ne vlterius fieret, enixe vetuisse, ac mox peramicas ad Rupellanos literas dedisse, quibus de animo erga ipsos suo certiores eos faciebat;