Latin
4.1.2.3 to 4.1.2.5
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 4.1.2.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
suaeque sententiae adstipulatores reliquit in aula Paullum Foxium, in Senatu Christophorum Thuanum Curiae illius primarium praesidem, Christophorum Harlaeum praesidem, Baptistam Menilium et Pibracium fisci aduocatos. alterius auctor fuit Ioannes Moruillerius olim episcopus Aurelianensis vir miti et probo ingenio, cauta et temporibus accommodata prudentia Hospitalio maior creditus, cum ceteris partibus longe esset inferior; cuius sequaces semper in aula praeualuerunt, eoque factum, vt grassante turbas cupientium factione tot edicta alia super alia condita et toties violata sint, toties renouato bello, et eadem leuitate, qua susceptum fuerat, deposito, donec ad vltimum postremo hoc, quo totum regnum grassatum ac funditus paene euersum est, bello prudentia consiliariorum illorum omnino euanuit. heic igitur Paullus Foxius dicere iussus orditur. De bello tibi consulenti, Christianiss. Rex, duo in primis videnda sunt, vtile aut necessarium illud sit quod gerendum proponitur; et vtilitatem metiri debes aut ex re ipsa, aut etiam ex varijs habita praesentis rerum statûs ratione circunstantiis; quae si omnia desunt, tamen si citra regij fastigij et publicae quietis, quae cum regia maiestate semper periclitatur, dispendium ineuitabilis alioqui iniuria dissimulari non potest, bellum necessitate excusatur. et externa quidem bella aliquando vtilia sunt, cum iniuriam propulsamus, et veterem vlciscendo nouam prohibemus; cum ex damno hostium lucrum captamus, ex spoliis eorum ditescimus, aut denique prouincias bello partas imperio adiicimus. at quae belli ciuilis vtilitas animo fingi potest, in quo pro laetitia, lucro et securitate, luctus, poenitentia et desolatio victoriam fere sequitur? in quo irae, vltioni, odiis proprio sanguine parentatur, et victi victorisque per publicam iacturam condicio aequatur, ac plerunque plus damni victor, quam victus reportat? itaque de ciue debellato apud Romanos prudentissimos rerum aestimatores triumphare non licuit; quibus fineis propagare, socios defendere, decus tueri praecipua cura semper fuit. at belli ciuilis non decus, non laeta victoria, non spes spoliorum finis est; satis habet victor si pacem habeat, si concordiam sarciat, si odia, simultates componat, et vniuersos ad obsequium et mutuum amorem reducat. qua in re diutius immorari eius sit, qui otio tuo et patientia abuti velit. tantum quae de facilitate eius gerendi, aut necessitate contra afferuntur, diluenda sunt; quibus quia praepostera de rebus ad rempub. pertinentibus in angulis ac circulis disputandi libertate ea in ore omni populo sunt, statim initio occurrere decreui. belli huius amice componendi, aiunt, perplexa et difficilis ratio est, propter suspiciones, odia, iniurias, duarum religionum inter se pugnantium frustra hactenus tentatam concordiam, quarundam familiarum aemulationes, ac simultates.