Latin
CREATIS, QVOS VVLGO
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 10
Unproofread scanNot analysed yet
Secundus Creatoram, est Cubus: qui fit ex Radice in se, &qua drati in eandem. Vt 2 in 2 faciunt 4: &4 in 2 faciunt 8, Cubum. Huius nota, erit ce. Tertius, est Quadrati quadratus, quem nos Biquadratum dicemus: vulgò Censicensicum appellant. Fit e: Padice in seipsam, tum ex quadrato rursus in se. Vt 2 in 2 faciunt 4:tum 4 in se faciunt 16, Biquadratum. Quod si gradatim multiplicationes ex Radice spectemus, sic creabitur: 2 in se faciunt 4: tum 4 in 2 faciunt 8: ac tertiò 8 in 2 faciunt 16. Hunc sic notabimus, quiq. Quartus, est Supersolidus, quod Relatum primum Vulgò vocant: in quo quaternaria fit multiplicatio. Vt 2 in 2, tum in 4, ter tiò in 8, atque vltimò in 16, faciunt 32, numerum Supersolidum. Huius nota, est ß. Quintus, est Quadraticubicus, Censicubicum vulgò dicunt: estque, ex ipsa vocabuli ratione, quadratus cubicè multiplicatus. Per Radicem verò quinque fiunt multiplicationes: quarum vltima est 32 in 2, fiunt 64, numerus Quadraticubicus. Huius nota, est quod Sextus, est Supersolidus secundus, quod secundum Relatum vocant. Fit ex senaria multiplicatione, nempe ex 64 in 2, fiunt 128, Supersolidus secundus. Cuius nota, est bß. Ac sic. multiplicata continenter Radice, creabuntur numeri: quorum appellatio aspera est, vsus nullus: nisi quòd ex iis speculamur seriem Numerorum admirabilem: vt nescias vtrum magis natura an ars infinita sit. Harum enim radicum inuentio arte constat, in infinitum.