Latin
CAP. XXIII
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 104
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIII. Rinomiorum vsum nondum vllum animaduerto: quem fortasse aliquem esse non negauerim, quum suam nabeant artem. Horum itaque Additio, Subtractio &Multiplicatio, ex superioribus praeceptis colligetur. Diuisio verò ea est, quae poßit studiosum remorari. Quae Vt fiat, parandus est nouus Diuisor, nouusque Diuidendus, ad hunc modum. Duc Diuisorem in suum Recisum seu Residuum: quod fiet, erit Bimediale. Hoc Bimediale multiplica per suum ipsius Residuum: fiet numerus simplex, vt in superioribus docuimus. Hic erit nouus Diuisor. Duc postmodùm, numerum Diuidendum in Recisum illud primum Diuisoris: fiet nouus Diuidendus.