# De occulta parte numerorum 104

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/104

CAP. XXIII. Rinomiorum vsum nondum vllum animaduerto: quem fortasse aliquem esse non negauerim, quum suam nabeant artem. Horum itaque Additio, Subtractio & Multiplicatio, ex superioribus praeceptis colligetur. Diuisio verò ea est, quae poßit studiosum remorari. Quae Vt fiat, parandus est nouus Diuisor, nouusque Diuidendus, ad hunc modum. Duc Diuisorem in suum Recisum seu Residuum: quod fiet, erit Bimediale. Hoc Bimediale multiplica per suum ipsius Residuum: fiet numerus simplex, vt in superioribus docuimus. Hic erit nouus Diuisor. Duc postmodùm, numerum Diuidendum in Recisum illud primum Diuisoris: fiet nouus Diuidendus.

---

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum.
