# De occulta parte numerorum 11

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum, CREATIS, QVOS VVLGO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/11

DE NVMERORVM CREAtorum situ & progressu. CAP. Mnis Progreßio Geometrica, si ab Vno ducatur. species numerorum Creatorum, seu, vt dicunt, Radicalium ordinatim complectitur. Secundus quippe Progreßionis numerus, radix est caeterorum (Vnum vero sui ipsius radix & creatio est) tertius eiusdem Progreßionis numerus, est Quadratus: quartus, Cubus: quintus, Biquadratus: sextus, Supersolidus: sicque infinitè. Quod nos ex dupla Progreßione manifestum faciemus: simul Progreßio numerorum naturalis quomodò cum progreßione Geometrica conueniat docebimus, hac subscriptione. 1 R q α qq ß qα bß qqq cα qβ ε qqc qiß quiquqq Primus ordo, est numerorum naturali serie progredientium, quos Exponentes vocabimus, quòd medij ordinis notas exponant. Medius ordo, est signorum seu notarum, quibus numerorum radices, aut numeri ipsi Creati figurari solent. Tertius, est numero rum geometricè procedentium.

---

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum.
