Latin
CREATIS, QVOS VVLGO
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 12
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur Vnitas medij ordinis, quum simplicißima sit, numerum nudum ac simplicem repraesentat: ob id, nullo Exponente inscribitur, praeterquam O, seu Nihilo: &ipsa sibi subiicitur tertoi ordine: vt intelligamus perpetuò vnum esse &omnia: scilicet Ra dicem, Quadratum, Cubum, Biquadratum, &sic deinceps. Nota verò 1, quum sit omnium, vt sic dicam, antesignana, supra se habet Vnum: infra se Binarium, qui caeterorum est radix. Et Lineam resert. Deinceps Quadratum (q) habet Binarium Exponentem, ac sibi subiectum Quadratum numerum, 4. Et Superficiem repraesentat. Cubus, Ternarium habet Exponentem: Cubum verò 8 sibi subiectum. Et Solidum scu Corpus designat. Biquadratum (quq) habet Quaternarium Exponentem. Sed quia nihil in rerum natura supra corpus existit, nihil habet quod referat: tantùm ad progressum infinitatis, vt caeteri, deinceps ordine collocatur. Qui igitur tertio sunt positu, omnes Creati, seu, vt dici tur, Radicales sunt: eamque habent appellationem quam signa medij ordinis, quibus inscribuntur, ostendunt. Inter numeros autem primi ordinis Additio &Subtractio respondent Multiplicationi &Diuisioni Numerorum tertij ordi nis. Nam quemadmodum ex additione 4 ad 6 ex primo ordine, fiunt I0: ita ex multiplicatione 16 in 64 tertij ordinis, fiunt 1024, Numerus qui decimum locum obtinet, scilicet sub hac nota qu. Contrà, quemadmodum ex subtractione 4 à 6, supersunt 2:ita ex diuisione 64 per 14, exeunt 4, numerus sub nota qu repositus. Reliquorum eadem ratio.