Latin
CAP. XXVII
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 124
Unproofread scanNot analysed yet
Quaestio Proponitur Pentagonum aequilaterum ita designatum, vt linea hinis quibusque lateribus subtensa, faciat 100. Quantum est latus Pentagoni? Sit ipsum Pentagonum, ABCDE: in quo ducantur tres subtensae, AC, AD, &CE: vt AD &CE se scindant in puncto F. Quod itaque fit ex linea AD in CE, aequale est ei quod fit ex AC in ED cum eo quod fit ex AE in CD: sicut demonstrat Ptolemaeus Cap. IXlib. primi magnae Constructionis, (Quae demonstratio in vniuersum spectat ad omnes figuras Quadrilateras Circulo inscriptas).