# De occulta parte numerorum 124

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/124

Quaestio Proponitur Pentagonum aequilaterum ita designatum, vt linea hinis quibusque lateribus subtensa, faciat 100. Quantum est latus Pentagoni? Sit ipsum Pentagonum, ABCDE: in quo ducantur tres subtensae, AC, AD, & CE: vt AD & CE se scindant in puncto F. Quod itaque fit ex linea AD in CE, aequale est ei quod fit ex AC in ED cum eo quod fit ex AE in CD: sicut demonstrat Ptolemaeus Cap. IXlib. primi magnae Constructionis, (Quae demonstratio in vniuersum spectat ad omnes figuras Quadrilateras Circulo inscriptas).

---

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum.
