Latin
DE INVENIENDIS NOTIS AD
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 13
Unproofread scanNot analysed yet
Vt, si quaeratur quod signum ad hunc Exponentem, 24, pertineat: resolue 24 in suas partes incompositas: scilicet in 2, 2, 2, 3: (nam 2 in 2 efficiunt 4: deinde 4in 2 efficiunt 8: tertiò 8 in 3 faciunt 24) harum partium notae simul iunctae, videlicet que que que ce, constituunt quoququc, signum Nigesimiquarti loci. Sic 100 (cuius partes incompositae, sunt 2, 2, 5, 5) signum habet hoc, quiqsß. Haec ex Stifelio. Idem verò expeditius conficietur, hac ratione. Animaduerte duos pluresve numeros, ex quorum multiplicatione Exponens numerus conflatur. Eorum notas simul iunge: habebis signum ipsius Exponentis. Vt, 24 exurount ex 12 ductis in 2: quorum notae sunt, qui &quqo quae iunctae faciunt qqqc. Idem proueniet, si notas Exponentium 3 &8 (ex quorum multiplicatione exurgunt 24) simul iunxeris, aut notas Exponentium 4 &6. In numeris autem grandioribus, vt in 100, duplici opere id efficies, aut triplici. Scilicet, quia 100 emergunt ex ductu 20 in 5: prius inquires signum 20 ex 4 &5: id erit quqß: rursus signum 5 est s: haec iuncta faciunt quqßß, signum centesimi loci. Quòd si Exponens sit numerus Primus, tantùm obserua quotus sit ordine à Quinario inter numeros Primos. Nota enim Exponentis 7, qui est proximus Primorum à Quinario, est hß: sicut ex triplici ordine perspicitur. Nota II, erit eß: 13, dß: 17, eß. sicque in reliquos. Ordo Exponentium &Signorum Compositorum. qq. qae. qqq. cecc. qß. qqe. qiß. ceß. qqqq. qece. qqß. abq. qoß. quqqc. ac sic deinceps. Ordo Exponentium &Signorum incompositorum. q. c. β. bß. cß. dß. eß. sß. gβ. hß. iß. kß. &c. (Horum Supersolidorum ordinem elementis alphabeticis designamus, ne notae Arithmeticae caeteros numeros conturbent.) E contrario, Signa ad proprios Exponentes sic reducuntur. Singulis notis incompositis singulos Exponentes tribue. Hos inter se multiplica, exurget Exponens quaesitus. Vt huius signi quiqquice, Exponentes simplices, sunt 2, 2. 2, 3: qui inter se multiplicati, sicut paulò antè docuimus, efficiunt 24, Exponentem huius Signi quiqqe. Sed haec artis demonstrationem magis quàm vsum exhibent.