# De occulta parte numerorum 130

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum, DE QVADRATIS ET CVBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/130

DE QVADRATIS ET CVBIS Numeris quaedam praecepta, cum ipsorum Tabula. CAP. XXX. Vum in Algebrae calculis vbique occurrant Numeri quos Creatos vocauimus, vulgò Radicales dicunt, plurimùm verò Quadrati & Cubi: eorum Tabulam ab 1 ad 140 computatam hoc loco exhibere placuit: quae praeter vsum quem habet frequentißimum, etiam concinnitate delectabilis est. Quippe iucundum est Quadratos Numeros intueri, augmento Binario progredientes. Scilicet inter 1 & 4 intersunt2 bis, nempe 4: inter 9 & 16 intersunt ter 2, hoc est, 6: sed vbique Vnius seu Vnitatis interuentu Addito enim Vno ad quenlibet Numerorum Progreßionis binariae: prodibit Quadratus proximus. Exempli causa, Quum inter 16 & 25 intersint quater 2, id est 8, numerus verò augmenti binarij proximus ab 8, sit 20: addo 1 ad 10, fiunt 11: Tum addo 11 ad 25, fiunt 36, numerus Quadratus proximus à 25. Rursus addo 1 ad 12, fiunt 13: addo 13 ad 36: fiunt 49, numerus proximè Quadratus à 36: sicque continuè. Ex hoc oritur Regula. Radicem cuiuscunque Numeri Quadrati duplica: ad duplum adde 1: productum adde ad ipsum Quadratum: prodibit numerus proximè Quadratus. Vt 81, Horum Radicem duplico, scilicet 9, fiunt 18: quibus addo 13, fiunt 19: addo 19 ad 81: proueniunt 100, numerus proximè Quadratus ab 18. Item Radix 100, est 10: Hanc duplico, fiunt 20: quibus addo 1: fiunt 121, numerus Quadratus proximus à 100, illiusque Radix, II. & ita de reliquis. Ac quemadmodum Binarius index est Progreßionis Quadratorum: ita Senarius, Cuborum: idque interueniente semper Vnitate, vt in Quadratis. Scilicet, secundus Cuborum, 8, à primo Cubo, nempe ab I, distat Senario vno. Tertius verò, 27, à secundo, 8, distat duobus plus Senariis quàm secundus à primo, nempe tribus. Quartus, 64, à tertio, 27, abest plus tribus Senariis quàm tertius à secundo, nempe sex. Quintus, 125, à quarto, 64, plus 4 Senariis quàm quartus à tertio, nempe 10 Senariis.

---

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum.
