Latin
DE QVADRATIS ET CVBIS
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 149
Unproofread scanNot analysed yet
Sed eam ipsam Erasmus Reinoldus iam antè vsurpauerat: vt tu scis, qui viri scripta nunc habes in manibus: qua ipse valde appositè vtitur, dum calculum Astronomicum inscribit Logisticam scrupulorum Astronomicorum. Vox enim Logistices, omnem vniuerse Ratiocinationem significat: neque solitariè poni debet, quemadmodum ineptè posuit Buteo. At in arte peracutus. Scilicet, dum statim initio suae Logisticae, statuit millionem millionum decimo loco Numerationis: dum in refellendo Hippocratis Chij Tetragonismo, Quadratum Circulo admouet, vt amborum inaequalitatem probet: adeo obstinarè operam dat, non vt veritatem exprimat: sed vt mihi aduersetur, qui eiusmodi applicationes ad quartam primi Elementorum improbauerim. Iam verò quo iudicio &quàm sapienter ratiocinetur Buteo, vna argumentatione colligamus. Demonstrationes, ait, quae ad Propositiones Euclidis apponuntur, Theonis non sunt, sed Euclidis ipsius: quod sic ostendit ex Proclo. Neque enim Euclides, inquit Proclus, quae proponuntur inuenit: sed Elementa colligens, multa quidem ab Eudoxo disponens, multa ex Theaeteto perficiens: insuper autem &quae à prioribus fuerant ostensa pinguius, ad demonstrationes ἀὐελέγτους ipse redegit. Et paulò antè, Quis enim apud antiquitatem omnem Theoremata vidit vnquam sine Demonstratione proferri? Hactenus Buteo. Ego verò ex Buteone ratiocinor ad hunc modum, Quae antiquorum sunt Problemata &Theoremata, ab iisdem omnia demonstrata sunt. Quae ab Euclide proponuntur Problemata &Theoremata, Euclidis non sunt, sed antiquorum Eudoxi &Theaeteti. Adsit Buteo vt colligat quod colligi debet: nam Vtranque propositionem agnoscere cogetur suam. Sed quid aliud efficiet, quàm quae proponuntur ab Euclide Problemata &Theoremata, ab antiquis esse demonstrata? Ex Buteone igitur, Eudoxi &Theaeti, Demonstrationes sunt, non Euclidis? quanuis Eudoxo &Theaeteto alij antiquiores extiterint quibus Demonstrationum autoritas debetur.