Latin
DE MINVTIIS SEV FRAG
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 24
Unproofread scanNot analysed yet
Atque vt rem manifestiorem faciamus, hoc proponemus Exemplum, Quaeritur Numerus à quo tertia &quarta pars ablatae, relinquant 10. Primùm omnium, nemo est qui nesciat, Numeros qui in Quaestionibus existunt, eos esse per quos ratiocinamur, vt laten tes Numeros exprimamus. Quapropter ad hanc Quaestionem expli candam, Denarium ducem esse conuenit: in quo si esset perspectum Denarius ipse quotam partem Numeri latentis quem quaerimus, constituat: is ipse Numerus ilicò innotesceret. Nam si compertum haheam, verbi causa, Senarium esse duas terrias Numeri cuiuspiam mihi incogniti: sanè diuiso Senario per 3, statim eum numerum obtinebo, nempe 9. Quaestio itaque nostra sic exercenda est, vt ratiocinando perquiramus de Denario, quota pars esse poßit Numeri illius latentis. Ars igitur ea est. Pro Numero incognito pono IIE: scilicet fingo IRz aequalem esse ipsi Numero quem quaero Tum sic rationem ineo. Tertia pars 1I, est te: quarta item eiusdem, est Re: Haepartes ab ine ablatae, relinquunt –PL. Ergo quemadmodum E aequalis est Numero ignoto, sic-, E est aequalis tertiae parti ipsius Numeri: &R est aequalis quartae eiusdem parti. Quum itaque ab B abstulero Re &EL, atque item à Numero ignoto intellexero auferri trientem &quadrantem, secundùm Quaestionis sententiâ erunt, ex communi animi Notione, duo vtrinque residua aequalia. Haec autem residua, sunt +R, &10. Quapropter erunt 1? D &10 inter se aequalia. Atque ea est aequatio inuenta. Nam sicut †Rz exhibent quinque duodecimas Radicis, quam posui aequalem Nu mero inueniendo: ita denarius residuus, quinque duodecimas numeri ipsius inueniendi constituit.