Latin
DE MINVTIIS SEV FRAG
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 26
Unproofread scanNot analysed yet
Mnis AEquatio sic est instituenda, vt Numerus Denominatus, si vnicus fuerit (cuiusmodi in vltimo Exem plo, 4 12) separatim ac per se reliquis AEquationis particulis aequetur: aut si fortè plures Denominati fue rint, qui maximae erit denominationis solus reliquis AEquationis partibus aequiparetur. Quod quidem per Transpositionem sic fiet. Signum Pluris transpositum transit in Minus: Contrà, Signum Minoris transpositum, transit in Plus. Vt in nostro Exemplo, 41 p. 8 aequantur 96: sic transponendae sunt partes, vt 4 1 solitariè stent aequales reliquo AEquationis. Scilicet aufero p. 8 ex 41ap. 8: simul eadem 8 aufero ex altera AEquationis parte, vtpote ex 96, vt constet aequalitas partium. Et erunt Ar2 aequales 88. Et iam formata est AEquatio: qua 4r per se aequantur 88. Diuido igitur 88 per 4, Numerum Radicum, proueniunt 22: Et tantundem valet iI posita pro annis Ephestionis. Tres enim mi hi quantitates comparaui ad Regulam Trium, A R aequantur 88, cui aequatur 11? Duco 11 in 88, fiunt 88r: has diuido per 412, exeunt 22, pro annis Ephestionis. Erunt igitur anni Alexandri, 24 (nempe 2 supra Ephestionis annos) Ii iuncti, faciunt 46. Quare Clytus annos habuit 50: scilicet 4 supra amborum aetatem. Aliter poterimus ratiocinationem inire. Pro annis Alexandri, pono IR: Et erunt Ephestionis anni, IR m. 2: Clyti verò, 112 p. 2: Haec addo, fiunt 4I2, aequales 96 (nam p. 2 &m. 2 se mutuò perimunt) Quare erit IIz, 24, numerus annorum Alexandri, vt priùs. Atque hinc caeterorum anni colligentur, ex praescripto Quaestionis. Hoc loco obiter monebimus quonam pacto Numeri Rebus, &è diuerso, Res Numeris accommodentur. Verbi gratia, Prior nostrarum Quaestionum, quae de Numero proponit, sic institui poterat, Mercator, tertiam partem Aureorum quos habuit, frumento emendo, quartam vino insumpsit. Confecta emptione, aureos reliquos 10 habuit. Quaeritur Aureorum summa.