Latin
DE REDVCTIONE AD
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 32
Unproofread scanNot analysed yet
Vt, si sit iqu aequale i2le m. 36: Radix 36, est ipsa totius Diminuti Radix. Vel erit dimidia pars ipsius Numeri absoluti: Vt, iqui aequale 18r m. 32: dimidium 32, quod est 16, Radix est Diminuti 18R2 m. 32. Vel erit tertia pars Numeri ipsius absoluti: Vt Iq aequale 212p. 15: tertia pars 15 Vtpote 5, est Radix Compositi, 21a p. 15. Et vt summatim dicam, considerandum in quas partes diuidatur absolutus Numerus. Vt in hoc Exemplo, Iqu aequalis 10R p. 24, licet 24 multiplices habeat partitiones: tamen rectè ratiocinanti sese offerent 12 pro Radice. Nam si 8 sumpseris, colliges IOr esse 80: quibus si addideris 24, fient 104: qui Numerus quadratus non est. Nec Quadratum offendes, si vel z, vel 4, vel 6 sumpseris: at si 12 delegeris, erunt IORL, 120: quibus si addideris 24, fient 144, Numerus quadratus. Ad huiusmodi autem negotium, magno erit adiumento Tabula Numerorum Creatorum à nobis posita ad calcem libri. Atque vt rem familiarius explicemus, quoniam iora p. 24 ponitur Numerus Quadratus, necesse est in Numero absoluto, scilicet in 24, latêre eum Numerum qui quaeritur in Radicem: atque in ipso absoluto aliquot Radices definite contineri, quae cum IOR absoluant umerum Quadratum: atque eae sunt duae. Nam I2R in nostro exemplo facient ique, nempe 144: Cuius Radix erit 12. Omnis quippe numerus Quadratus tot Radicibus completur quot Vnitates habet ipsa Radix. Vt 9, tres habet Radices: 49, septem: ac sic in reliquis. Alias verò Radices superiores simili iudicio inuestigabimus. Vt sit ic aequalis 3 q p. 50.