# De occulta parte numerorum 39

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/39

Quaestio II. Septem Vlnae panni purpurei cum tribus Vlnis panni niori, veneunt 58 Aureis: atque eadem aestimatione, duae VInae panni purpurei cum tribus vlnis nigri, veneunt 23 Aurcis. Quanti est vlna vtriusque? Pro vlna panni purpurei, pono IR2: & erunt 7 Vinae, 7Ie: tres verò vlnae panni nigri, erunt residuum 58, scilicet 58 m. 71. Duae porro vlnae purpureae, erunt 212:3 verò nigrae, erunt 23 m. 212. Eruntque 23 m. 212 aequalia 58m. 72, quum vtraque sit aestimatio; vlnarum panni nigri. Adde ad vtrunque 212: erunt 23 aequalia 58 m. 512, hoc est, 5 Re aequales 35. Diuide iam 35 per 5: exibunt 7. ac tot Aureis venibit vlna panni purpurci: proinde 7 vlnae, 49 Aureis:; verò vlnae panni nigri, erunt residuum ex 58, scilicet 9: eruntque 3 Aurei in ylnas singulas. Caetera sunt manifesta. Hanc Quaestionem facilius explicauimus quàm caeteri. Hinc autem facilitas AEquationis pendet, quòd in vtroque Quaestionis capite interueniat numerus ternarij. Sed & si mutetur Numerus, omnino erit expedita aequatio, ex Regula 3. Sit enim quaestio in haec verba, 7 vlnae panni purpurei cum; vlnis nigri, veneunt 58 Aureis: atque eadem pretij ratione, 2 vlnae purpurei cum 4 vlnis nigri, veneunt 26 Aureis.

---

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum.
