# De occulta parte numerorum 42

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/42

Emi Ceram 102 florenis, eo pretio, vt centenae librae constiterint 17 florenis: quot libras in singulos florenos sum daturus, vt 102 floreni lucrum afferant 18 florenorum? Haec per solam Regulam 3 absoluitur. Constat quippe 102 florenos dare 600 libras. Quamobrem, vt lucrifaciam 18 flor. oportet ex 600 libris mihi 120 florenos confici. Quum igitur diuisero 600 per 120, exibunt 5: ac tot libras singulis florenis sum venditurus. Tamen vt Algebrae sit locus, pono IRe librarum. Si itaque I flor. dat IR, quantum dabunt 120 floreni? fient 120F, aequales Quaestio VIII. Quatuor massae sic mistae sunt argento & Cupro, vt prima besses seu marcas ii capiat, marcae verò singulae tantum semuncias 9 argenti puri: altera est marcarum 15, atque in singulas marcas habet argenti semuncias 7: tertia, marcarum 24, quarum vnaquaeque semuncias I0 argenti accipit: quarta est marcarum 136, quarum singulae habent argenti semuncias 14: Quaeritur quot marcae argenti puri adiiciendae sunt, Vt ex iis omnibus massa constetur, cuius marcae argenti puri semunc. 15 accipiant. Hanc proponit Stifelius ordine primam, Cap. VIII. suae Algebrae, iisdem numeris. Quum itaque beßis seu marcae pondus statum, sit 16 semunciarum: erunt in prima massa, quae est 9 marcarum, semunciae argenti 99, sed Cupri, 77: in secunda, quae est 15 marc. erunt 105 semunciae argenti, & 135 Cupri: in reliquis verò duabus, vt vides ex subscripta numerorum collocatione. Marcę mistę. Semunc. arg. Semunc. Cupri. Quum itaque marcae singulae semuncias 15 argenti capere debeant, vt est Quaestionis summa, capiet earum vnaquaeque Cupri semunciam. Quo fit, vt massa ipsa conficienda tot marcas sit habitura, quot & semuncias Cupri. At semunciae Cupri omnino sunt 628. Marcae verò 186.

---

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum.
