Latin
TEGTIR
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 51
Unproofread scanNot analysed yet
Quae postquam esset consecrata, deprehensum est magnam auri portionem ab aurifice surreptam, &argenti tantundem suppositum. Quod Rex indignè ferens, accersito Archimede iubet vt Corona illibata (vel quod rem sacram attrectare nefas esset, vel quòd operis iactura magni constaret) furtum artificis detegeret. Quod negotium diu Archimedem exercuit. Quumque dudum nihil proficeret, balneum aliquando ingressus, animaduertit aquam, pro rata portione, corpori intromisso cedere, atque è labro effluere. Vnde prae gaudio è balneo exiliit, &contento cursu, nudus vt erat, vociferari coepit, Reperi, reperi: sibi interim notam insaniae concilians apud eos, qui rerum cognoscendarum studium non sentiunt quantam habeat delectationem. Secum itaque rationem iniit scopum attingendi ex aquae interim fluentis, dum ipse lauaretur, portione. Vas quippe aeneum affabrè factum aqua impleri iußit. In quod quum Coronam sacram coniecisset, aquam è vase excedentem diligentißimè excepit. Deinde in ipsum vas denuò impletum, massam auri puri, atque eiusdem cum Corona ponderis, immisit: &effluentem aquam pari cura exceptam seposuit. Postremò massam argenti puri, quae &ipsa Coronam aequaret pondere, in vas repletum imposuit: atque eodem studio aquam effluentem collegit. Tum examinata aquarum proportione, mandatum negotium confecit. Quod cuiusmodi fuerit docebimus, hac arte: Faciamus Coronae votiuae pondus, fuisse decem librarum. Tum pro argenti suppositi pondere, ponatur IBE. Fuit igitur aurum purum Coronae iom. 1B: Porrò ob Coronam immersam effluxisse; aquae: ob auri massam, 1/,: Denique ob massam argenti, 3. Numeri verò ad situm Regulae Trium sic stabunt, Aqua. Lib. Arg. Aqua, Lib. Auri, Itaque IBE, id est, argentum suppositum, eiecit, ,aquae: