# De occulta parte numerorum 57

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum, TEGTIR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/57

Quippe quum duo Quadrata minora, cuiusmodi hoc loco sunt AE & ED, ponantur esse 180: duoque Supplementa BE & EG, quae cum iisdem Quadratis duobus, constituunt Quadratum totum AD, sint 144: erit ipsum Quadratum AD, 324: quorum Radix, est 18. Quaestio igitur enunciabitur in haec Verba, Quaeruntur duo Numeri, qui simul positi efficiant 18: ducti vero inuicem faciant 72. Pro vno numerorum pono IB: alter erit 18 m. 112. Hos duco inuicem: fiunt 18r2m. Iq, aequales 72: hoc est, iq aequale 1812m. 72. Huius Numeri Radix maior, est 18: minor verò, 6, Vt modò. Poterit & sic proponi, Duo Numeri simul iunctifaciunt 18: duo verò ipsorum quadrata faciunt 180. Vel sic, Est superficies Quadrangula Rectangula, cuius ambo latera angulum continentia faciunt 18: area verò, 72. Quorum deductio ex superioribus manifesta est. Quaestio VIII. Quaeritur Numerus, à cuius Quadrato si abstuleris ; & 1, & insuper 8, residuum verò in se duxeris: exurgat Numerus aequalis Quadrato illius numeri qui quaeritur, & praetereà 13. Pro ipsius Numeri quadrato pono 11Z: à quo aufero 1/2 & 8: supersunt 1/. Re m. 8. Haec duco in se, proueniunt rrap. 64m. 6 ½3 12, aequalia II p. 13: id est, 13q, aequales 71 1.

---

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum.
