# De occulta parte numerorum 59

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum, TEGTIR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/59

40, esse octuplum 1200. Atqui octuplum 1200, est 9600: Quo fit vtiqip. 4012 aequentur 9600: id est, iqaequetur 9600p. 401t. Horum Radix, est 8o: atque is est minor militum numerus: alter, 120. Probatio in promptu est. Hanc etiam Quaestionem ex Machomete inter difficiles proponit Cardanus in sua Algebra, Cap. de AEquatione Quadrati cum rebus & numero, ordine secundam. Eius verò aequationem paulò longiùs ducit. Neque enim difficilis est, adhibito animo ad id quod modò astruximus Theorema, quod & ipse itidem asscribit. Omnino, huius Quaestionis speculatio pulchra est. Viam enim ad Quaestiones quaslibet proportionales explicandas aperit. Quaestio Duae Societates, quarum altera alteram 4 hominibus superat, parem Aureorum summam viritim diuidunt. In singulos mi noris Societatis cedit plus 8 aureis quàm in singulos maioris Aureorum summa, 172 Aureis superat vtrunque Sociorum numerum. Quot sunt Aurei? quot item Socij? Haec Quaestio bifariam soluitur: eodem scilicet ductu, quo superior: tum vniuersa methodo. Priori ratione, pono pro minore Societate, IRL: maior erit IR p. 4: Aureorum vero summa, 21n p. 176. Quumque quantitatum differentia, 8, dupla sit ad differentiam Sociorum: erit & summa Aureorum, 21 p. 176, dupla ad id quod producunt duo numeri Societatum inter se multiplicati.

---

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum.
