Latin
TEGTIR
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 61
Unproofread scanNot analysed yet
tum ponantur 1B &I q (pro ea scilicet quam detulerat summa, eiusque radice) aequalia 20, &erit 1q aequale 20 m. 11. Horum radix, est 4. Et tantum est lucrum secundae negotiationis p. 2. Ablatis itaque 4 &2 à 22, supersunt 16: ac tanta fuit summa quam habuit secunda negotiatione. Quae summa, quia duplum est eius, quam prima profectione detulerat, summae: habuit initio 8 Aureos. Hanc etiam Quaestionem tractat ibidem Cardanus: &in radicem vniuersalißimam incidit: quam nos ad numeros rationales reduximus, positis 310 pro 510, ad Quaestionis argumentum.