Latin
DE SECVNDIS
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 62
Unproofread scanNot analysed yet
In hac specie si pro vtroque Numero hincinde ponatur IR eiusdem designationis: certe progressu calculi, ratio sic conturbabitur, vt aequationem nullam quae ex vsu sit, assequi queas. Quo fit, vt pro priore Numero, inz: pro altero, secundam Radicem, eámque distinctam statuere sit necesse. Secundam itaque Radicem hac nota figurabimus, IA: tertiam, si incidet, IB: quartam, IC: quintam, ID: ac sic reliquas ordinatim, elementis Alphabeticis. Sed rarò aut nunquam tot positionibus vti cogimur. DE ADDITIONE ET SVBtractione Secundarum Radicum. CAP. XXII. N Additione &Subtractione nihil est difficultatis. Nam si signa fuerint eadem, id est, si Radices fuerint eiusdem ordinis: tantum adduntur numeri absoluti, aut alter ab altero subtrahitur: signum verò retinetur. Veluti, 3A, hoc est tres secundae Radices, additae ad 5A, faciunt 8A. Sed A sutractae à 5A, relinquunt 2A. Quum autem diuersa fuerint signa: tum sit Additio &Subtractio per signum p. aut m. Vt zr2 additae ad 5A, faciunt 5A p. 312. Item 2A ad AB, id est, duae secundae Radices ad quatur tertias additae, faciunt 4B, p. 2A. Sed 24 subtractae à 4B, relinquunt DE MVL