# De occulta parte numerorum 75

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum, TA PARTE NVMERORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/75

TA PARTE NVMERORVM, quam Algebram vocant, Liber secundus. De Numeris Irrationalibus in vniuersum. CAPVT PRIMVM. Zo Rrationales Numeri, sunt Radices nuSmerorum Rationalium, eorum scilicet qui 7 Veras Radi. non habent. Vt Vq 2: quae sic qenunciatur, Radix Quadrata Binarij vel duorum: Ve 7, Radix Cubica 7. IrraQtionales dicuntur, quòd nullam ad numeros absolutos rationem habeant: Vulgò Surdi, propterea quòd quum enunciantur, neque quanti, neque quales sint intelliguntur. Tales igitur erunt quibus praeponentur haec signa, quai, &, quioq, ß, quo, atque id genus reliqua: Quanuis ipsa nonnunquam signa Rationalibus numeris praeponantur. Vt quum Vq 4, aut Vα 8 dicimus. Quippe Quaternarius Radicem Quadratam: & Octonarius, Cubicam habet. Id autem vsu venit, quum Rationales numeros simul cum Irrationalibus tractare conuenit. Ac quemadmodum in absolutorum opere, Integra ad Minutias reducimus quò commodiùs inter se concilientur: sic, numeros Rationales in Irrationales conuertimus, ita su exigente ad vtrorunque commercium. Quae enim sunt irrationabilia, suam speciem exuere nunquam possunt: Rationabilia, possunt. Huc accedit quòd eius commutationis adminiculo, pulchrè probantur Irrationalium praecepta, sicut posteriùs docebimus. Iij

---

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum.
