Latin
DE MEDIALIVM ADDITIONE
Jacques Peletier, De occulta parte numerorum 83
Unproofread scanNot analysed yet
DE MEDIALIVM ADDITIONE. CAP. VII. I Mediales fuerint incommensurabiles, eorum addendorum alia ars nulla est quàm per signum Pluris. Vt, Vqua addita ad Vq 5, facit Vq 12 sp. vqe. Commensurabiles verò sic addes. Proportionis numeros simul iunge: ex horum aggregato fac Numeratorem, subscripto maiore ipsorum in Denominatorem: Tum ambos, Numeratorem scilicet &Denominatorem, duc ad quadratum (vel ad Cubum, pro signorum Medialium indicatione) per quadratum Numeratoris multiplica numerum absolutum minoris Medialis: productum diuide per quadratum Denominatoris: numero Indicanti, quem Quotientem vocant, praepone signum Mediale: fiet numerus Additionis. Exemplum. Volo addere Vq 8 ad Vqi8. Horum proportio est 3. Iungo; &2, fiunt 5, Numerator: cui subscribo 2 in Denominatorem, hoc situ, . Duco, ad quadratum (sunt enim signa Medialia Quadratorum) fiunt2 3. Per 25 multiplico 8, numerum minoris Medialis, proueniunt 200: haec diuido per 4, Denominatorem: exeunt 50: Quibus praepono signum Mediale, que fit Vq go, summa Additionis Vq 8 ad Vqis. Item, Volo addere Vqe ad 7q8. Proportio est. Iungo 2 &1, fiunt; (atque hoc loco nihil attinet Denominatorem subscribere: sicut nec in quibusuis Denominationibus proportionum multiplicibus: Vnum quippe neque multiplicationem neque diuisionem variat.) Haec; duco ad quadratum, fiunt 9: per 9 multiplico 2, numerum minoris Medialis: proueniunt 18: quibus praescribo signum Mediale Quadratum: fit Vqiem, numerus Additionis Vquee ad Yqs.