# De occulta parte numerorum 92

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum, DIVISIO IRRATIONALIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/92

DIVISIO IRRATIONALIVM Compositorum & Diminutorum. CAP. XIIII. Iuisio Compositorum & Diminutorum Media lium sumpta est ex octaua Propositione septimi libri Elementorum, quae sic habet, Si duo Nu meri multiplicati fuerint per tertium, duo producti eam inter se habebunt rationem, quam duo ipsi Numeri inter se: Vt si 12 & 6, inter quos dupla est proportio, multiplicentur in 3, proueniunt 36 & 18: inter quos proportio dupla est, sicut 12 ad 6. Ex hoc Theoremate diuisionem Medialium sic colligemus. Quum ob Diuisoris Diuidendique numeri compositionem, Diuisio ex arte fieri non poßit, nouum Diuisorem, nouumque Diuidendum nobis parabimus, vnde emergat numerus Indicans qualem quaerimus, Scilicet, Si diuisor fuerit Compositus, per ipsius Diminutum multiplica numerum diuidendum & Diuisorem ipsum: Si verò Diuisor fuerit diminutus, per ipsius Compositum multiplica similiter tum Diuidendum tum Diuisor: proueniet ex multiplicatione Diuisoris, numerus simplex semper. Is erit nouus Diuisor. Qui autem ex multiplicatione Diuidendi producetur, eum per nouum Diuisorem partiemur: Exurget numerus Indicans qualem ex primis Numeris quaerebamus.

---

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum.
