# De occulta parte numerorum 95

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum, DIVISIO IRRATIONALIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/95

particulis per punctum seiuncto. Et à nonnuis IIvocantur Radices Vniuersales. Vt Vq. 22p. 9, siUgnum Vque, per punctum seponitur à particula 22: vt significetur ipsum signum non ad priorem duntaxat, sed ad vtranque communiter pertinere. Scilicet totius Compositi, 22p. Vq 9, sumitur Radix: quae sic enunciatur, Radix vniuersalis 22pVq 9. Ea est 5. Numerum quippe Rationalem, doctrinae causa, posuimus: Alioqui huiusmodi numerorum particulae in vnam non contrahuntur, quum sint incommensurabiles. Duae praeterea traduntur Radicum Irrationalium species. Prior, Radicum quas Ligatas vocant. Vt Vq16 p. Vq 9. Cuius summa est, vt ambae particulae coniunctè sumantur instar vnius Numeri. Scilicet, Vquo p. Vq 9, faciunt 7. Sunt qui sic distinguant, RLIGp. Vq 9. Altera species, est earum quas Distinctas appellant. Vt Vq 16, p. 7q9. In quibus particulae separatim intelliguntur. Scilicet, Radix 16 per se, & Radix 9 itidem per se. Ea sunt 4 & 3: neque tamen sunt 7. Atque inter ambas hoc interest, quòd cum Yq16 p. Vq 9, ducitur in seipsam vt Radix Ligata, facit 49: Sed vt Radix Distincta, facit 16 & 9: quae 25 duntaxat constituunt. Sunt qui sic notent, RD.

---

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum.
