# De occulta parte numerorum 96

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum, DIVISIO IRRATIONALIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-peletier/de-occulta-parte-numerorum/96

16 p. vq9. Sed de his duabus posterioribus nihil attinet priuatim praecipere, vt quae ex Simplicium & Compositorum irrationalium praeceptionibus satis innotescant. Radices verò Vniuersales non sine ratione peculiarem tractationem recipiunt. Sunt enim Radices Binomiorum Quarti, Quinti, & Sexti: atque ob id, ad decimi libri Elementorum Euclidis intelligentiam apprimè necessariae. VNIVERSALIVM COMPOSITOrum ad sua Diminuta Additio. CAP. XVII. AEc Additio peragitur officio Additionis et Mulriplicationis, quas suprà dedimus, Compositorum. Exemplum. Sit addenda Vq. 12 p. Vq 6 ad Vqe 12m. 7q6. Ambos numeros signo Pluris connecto, idque duplici positu, ad hunc modum, Vq 12 p. vq 6 p. vq 12 m. vq 6. Primum addo 12p. 7q6 ad 12 m. Vq 6, instar Compositorum & Diminutorum, tanquam nulla esset Radix Vniuersalis: fiunt 24. Tum eosdem inter se multiplico eadem lege qua Compositum per suum Diminutum. Scilicet, quadro 12, fiunt 144: quadro etiam 7q 6, fiunt G: aufero 6à 144: manent 138. His praepono signum, fit Yq 138. Tandem duplico Vq 138, propterea quòd vterque numerus bis ponitur, vt ex formula apparet, prouenit Vq 552. Habes igitur 24 p. Vq 552. Quibus praepone signum Vniuersale, fit Vque 24p. 74552, summa Additionis.

---

Jacques Peletier, De occulta parte numerorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_occulta_parte_numerorum.
