# Physica 10

Jacques Rohault, Physica, CAPUT SECUNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/10

Uterus est imi ventris viscus cavum, ovum per tubas successivè recipiens, fovens, & usque ad partûs tempus retinens. Sicut bona ejus temperies foetum sanum & sartum contegit, ita ejus lubricitas, siccitas, nimis arcta praeclusio & angustia, frigiditas, ulcera, vulnera, tumores convulssones & alii morbi foetum reconditum laedere valent. Animi Passiones sunt commotiones, quae per spirituum animalium motum effervescentiam inordinatam sanguinis subsequentem in anima ita producuntur, conservantur ac corroborantur, ut non corpori, vel objectis excitantibus, sed menti passio adscribatur. Motus nimius spirituum in animi passionibus vice versâ vim infert sanguini & humoribus, humores partibus solidioribus, adeò ut labes inibi manifestetur. Monstrum ante triennium natum Caput tenebat sine cerebro (absente collo) pectori impositum: Oculi frontis summitatem utrinque occupabant: Aures felinae fuerant, promissaque caesaries crispa ad costas usque nothas, caeterùm ab occipite cucullus carneus recurvus dorso incumbebat, & hinc ligula carnea ad os sacrum juxta dorsi spinam decurrebat: Mater autem hujus monstri à Gallo milite tali caesarie instructo perterrefacta fuit.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
