Latin
SPECIALIS PHYSICAE
Jacques Rohault, Physica 102
Unproofread scanNot analysed yet
Pomis &Uvis victitat, &ad latibulum defert, ad ferarum odorem, canumque latratum se conglobat: Ubique apud nos ad sepes reperitur: Hepar renum vitio mirô est auxiliô. Lutra animal amphibion est, pilosum, subruffum, piscivorum, ad magnitudinem canis vulgaris accedens. 62. Circa fluenta &lacus degit, et quia cavernas quoque sibi effodit inter amphibia reponitur: Vescitur mollibus herbarum cacuminibus, fructibus arborum &corticibus: pisces liquore foetido per plura foraminula emisso, inescat, &ita capit. 63. Castor, Fiber dicitur, &est amphibion pilosum, statura caninâ, caudam habens squammeam &pedes posteriores anserinos. Horrendo &potentissimo morsu pisces et cancros invadit: circa littora &ora flaminum libenter degit: Succum quendam velut escam Castoreum dictum è podice emittit, quô pisces inebriat, &capit. Sciurus, animalculum est rubeum, quod umbellam sibi caudâ suâ facit, quam adeò latam &villosam habet, ut illi de ramo in ramum, &de arbore in arborem transvolanti alae vice serviat, manuumque ministerio pedibus anterioribus utitur. Ubique ferè reperitur; pomis, castaneis, nucibusque vescitur; cibos in hyemis necessitatem in cavernas recondit. Adeps ejus aurium dolorem mitigat.