# Physica 102

Jacques Rohault, Physica, SPECIALIS PHYSICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/102

Pomis & Uvis victitat, & ad latibulum defert, ad ferarum odorem, canumque latratum se conglobat: Ubique apud nos ad sepes reperitur: Hepar renum vitio mirô est auxiliô. Lutra animal amphibion est, pilosum, subruffum, piscivorum, ad magnitudinem canis vulgaris accedens. 62. Circa fluenta & lacus degit, et quia cavernas quoque sibi effodit inter amphibia reponitur: Vescitur mollibus herbarum cacuminibus, fructibus arborum & corticibus: pisces liquore foetido per plura foraminula emisso, inescat, & ita capit. 63. Castor, Fiber dicitur, & est amphibion pilosum, statura caninâ, caudam habens squammeam & pedes posteriores anserinos. Horrendo & potentissimo morsu pisces et cancros invadit: circa littora & ora flaminum libenter degit: Succum quendam velut escam Castoreum dictum è podice emittit, quô pisces inebriat, & capit. Sciurus, animalculum est rubeum, quod umbellam sibi caudâ suâ facit, quam adeò latam & villosam habet, ut illi de ramo in ramum, & de arbore in arborem transvolanti alae vice serviat, manuumque ministerio pedibus anterioribus utitur. Ubique ferè reperitur; pomis, castaneis, nucibusque vescitur; cibos in hyemis necessitatem in cavernas recondit. Adeps ejus aurium dolorem mitigat.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
