# Physica 105

Jacques Rohault, Physica, CAPUT TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/105

CAPUT TERTIUM. Volatilibus in specie. AVis est animal aereum, bipes, rostratum, plumigerum atque pennatum, quod Femigio alarum & caudae gubernaculo volat, quô vult, Rostrum est corneus avium nasus, & anterior oris pars, dentium simul vicem explens, per quem res odoriferas cum aere hauriunt, & escam capessunt. 3. Volatus fit, dum avis pectore acuto praedita alarum remigiô in auras se tollit, in aëre librat, perpetique harum succussione ae rem findendo & pellendo, caudaeque gubernaculô, quocunque transfert. Pennae sunt avium plumae majores fungoso aereo caule praeditae, alis potissimùm ad volatum, & Uropygio caudam constituente insertae. 5. Plumae avium pennae sunt molliores, se mutuò contingentes, levissimae, quae ex caule fungoso aere pleno extùs cortice duro & denso obtecto in longissimos processus utrinque pilosos abeunt, quibus se defendunt & facilè per aera transferunt. Aves sunt vel Pennatae, vel Rostratae; vel Terrestres, Aquaticae: Carnivorae, Phytivorae, Insectivorae, Palmipedes & Fissipedes, de quarum praecipuis speciebus in Compendio acturus sum: Aquila est Jovis ales armigera, clangens, generosa, bellicosa, visum acutissimu, & volatum altissimum habens.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
