Latin
CAPUT TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 109
Unproofread scanNot analysed yet
Numerosae circa paludes &stagna degunt, piscibus, ostreisque vescuntur. Anser culinaris est avis aquatica, alimentum praebens excrementitium: Sylvaticus anser in alpibus reperitur, ordinem gruis instar volando tenens. Anser ferè ubique habitat, in aquis &terris, tenella arborum germina absumit, variâsque herbas depascitur: Puerperae in Bohemia butyro in cibis praeparatos commedunt. Anas avis est aquatica, cujus aspera arteria singularis et mirandae structurae, ejus circuli dilatari &contrahi possunt, aerque aliud ibi vas, illi annexum permeat, antequam in pulmones deferatur: prae longos mamillares processus in rostrum desinentes habent. Discrimen inter marem &foeminam ex plumis mari in Uropygio versùs caput surgentibus, colligitur. acutissimo sub aquis odoratu pollent: famis, pestisque praesaga sunt. 31. Phasianus avis est montana, capite &rostro brevi, ventre nigro, poptilibus atque femoribus plumis albis cruribus verò fuscis, caudáque Galli instructa. In Curiana regione tam numerosi capiuntur, ut singuli duabus aciculis venditi fuerint; herbis &baccis victitant, avenâ imprimis delectantur, adeps matricis suffocationi &renibus affectis prodest. Gallus avis est domestica, cucuriens, animosa, superba, libidinosa &tardi volatûs. Gallina est foemina galli ova pariens, cristâ minore ac depressa praedita.