# Physica 109

Jacques Rohault, Physica, CAPUT TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/109

Numerosae circa paludes & stagna degunt, piscibus, ostreisque vescuntur. Anser culinaris est avis aquatica, alimentum praebens excrementitium: Sylvaticus anser in alpibus reperitur, ordinem gruis instar volando tenens. Anser ferè ubique habitat, in aquis & terris, tenella arborum germina absumit, variâsque herbas depascitur: Puerperae in Bohemia butyro in cibis praeparatos commedunt. Anas avis est aquatica, cujus aspera arteria singularis et mirandae structurae, ejus circuli dilatari & contrahi possunt, aerque aliud ibi vas, illi annexum permeat, antequam in pulmones deferatur: prae longos mamillares processus in rostrum desinentes habent. Discrimen inter marem & foeminam ex plumis mari in Uropygio versùs caput surgentibus, colligitur. acutissimo sub aquis odoratu pollent: famis, pestisque praesaga sunt. 31. Phasianus avis est montana, capite & rostro brevi, ventre nigro, poptilibus atque femoribus plumis albis cruribus verò fuscis, caudáque Galli instructa. In Curiana regione tam numerosi capiuntur, ut singuli duabus aciculis venditi fuerint; herbis & baccis victitant, avenâ imprimis delectantur, adeps matricis suffocationi & renibus affectis prodest. Gallus avis est domestica, cucuriens, animosa, superba, libidinosa & tardi volatûs. Gallina est foemina galli ova pariens, cristâ minore ac depressa praedita.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
