Latin
CAPUT TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 111
Unproofread scanNot analysed yet
In Campania, Cypro, Rhodo, in Hispaniae quoque &Galliae alpibus reperitur: granis &frugibus victitat: vocalis captus obmutescit; Rusticula rostro oblongo &tenui praedita avis est, cujus oculi extremâ capitis parte locati sunt, saporis &nutrimenti optimi. Locus natalis in pascuis est, ubi excrementis vaccinis &vermiculis in iis contentis nutritur; stercora ejus divitum mensas ornant. Lagopus saxatilis est gallina, columbae majoris magnitudine, rostro brevi nigro, collo gallinaginis, praestantissimi succi carnem praebens. In alpibus &frigidis locis datur. Onocrotalus avis est velut anser, quae ingluviem sub ipso mox rostro pendulam habet. In aquis piscosis &diffusioribus versatur, piscibus &conchis vescitur, vocem asininam emittit. Perdix avis est salacissima &vivacissima, ad annos sedecim vivens, gemmis coryli &betulae, gramine &segeti virente vescens. 44. Harum magna apud nos foecunditas, ut olim apud Tarnassaros, Samios, Aethiopes. 45. Noctua invenustissima avis est, lucifuga, cum aliis quae solem nesciunt &noctis monstra sunt, non cantu vocalis, sed gemitu, ut Bubo, Asio, Ulula. Deserta incolit, inter sepulchra quoque versatur, carnibus avicularum, cuniculorum &leporum vivit, noctu victum quaerit, usum in aucupio habet.