# Physica 111

Jacques Rohault, Physica, CAPUT TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/111

In Campania, Cypro, Rhodo, in Hispaniae quoque & Galliae alpibus reperitur: granis & frugibus victitat: vocalis captus obmutescit; Rusticula rostro oblongo & tenui praedita avis est, cujus oculi extremâ capitis parte locati sunt, saporis & nutrimenti optimi. Locus natalis in pascuis est, ubi excrementis vaccinis & vermiculis in iis contentis nutritur; stercora ejus divitum mensas ornant. Lagopus saxatilis est gallina, columbae majoris magnitudine, rostro brevi nigro, collo gallinaginis, praestantissimi succi carnem praebens. In alpibus & frigidis locis datur. Onocrotalus avis est velut anser, quae ingluviem sub ipso mox rostro pendulam habet. In aquis piscosis & diffusioribus versatur, piscibus & conchis vescitur, vocem asininam emittit. Perdix avis est salacissima & vivacissima, ad annos sedecim vivens, gemmis coryli & betulae, gramine & segeti virente vescens. 44. Harum magna apud nos foecunditas, ut olim apud Tarnassaros, Samios, Aethiopes. 45. Noctua invenustissima avis est, lucifuga, cum aliis quae solem nesciunt & noctis monstra sunt, non cantu vocalis, sed gemitu, ut Bubo, Asio, Ulula. Deserta incolit, inter sepulchra quoque versatur, carnibus avicularum, cuniculorum & leporum vivit, noctu victum quaerit, usum in aucupio habet.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
