# Physica 115

Jacques Rohault, Physica, CAPUT TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/115

Vescitur muscis, araneis, vermibus, retrò valvas sub tectis & arborum cavis latitat: noctu evagatur & escam quaerit, interdiu enim occoecatus manet: Ejus sanguis cutem glabram reddit, & pilos erodit. Alauda camporum accola & frugilega recta in aerem subvolando cantillat, humi silet, gaudet in alto, & est è genere cristatarum, quas Galeritas vocant. Arboribus abhorret, granis & vermibus vivit, & morbo comitiali laborat. 79, Coturnix avis est advena, terrestris magis quàm sublimis, caudâ curta, interruptò sonitu crocitans. In Arabia & Aethiopia, sicut etiam apud nos magna ipsarum est copia: avis est mia gratoria; aquilone volat; granis milii, tritici & aliarum frugum vivit, & epilepsiam patitur; inde & ova coturnicum hoc malum tollere creduntur.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
