# Physica 116

Jacques Rohault, Physica, CAPUT QUARTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/116

Pinnae sunt organa pennata, firmiore articulo nexa, quibus pisces innatant, & aquas ad latera propellunt, harumque adminicuculô ceu remis utuntur. 4. Squammae sunt integumenta piscis, & crustulae coriaceae unguiformes & scutiformes, cuti piscium ad defensionem & natationem affabrè innexa. 5. Spinae Piscium sunt aculei pungentes, & costae carnes suffulcientes, Vesica natatoria aere plena est vesicula duplex ventri secundùm longitudinem innexa, aequilibrium pisci cum aqua tribuens, corpus ejus sustinens, & ad natationem aptum reddens. 7. Pisces autem sunt vel sanguinei vel Exangues: Illi vel Vivipari, vel Ovipari, Marini, Littorales.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
