Latin
CAPUT QUARTUM
Jacques Rohault, Physica 117
Unproofread scanNot analysed yet
Hi Molles, Crustacei, Testacei &Zoophyta, de quibus nunc quantum per compendium licuerit &quibus coeteri facilè locô suô adjungi poterunt. 8. Cete est piscis maximus, in mari degens, pulmones habens, &animal perfectum ex se gignens. 9. Cetorum cibus pisces sunt, Harengi imprimis, quos quandoque tam avidè persequuntur, ut in littora vadosa impingant: Usum in cibis apud Ichtyophagos invenere. 10. Delphinus velocissium animalium marino rum est, ocyor volucre, rostro simo, linguâ mobili, dentibus pectinatim coeuntibus, oculis magnis, &fistulâ ante cerebrum sitâ, constans. Gregatim ex aetatum ratione dispositi natant, prolem amant; apud quosdam in mensis Principum adponuntur. Dens alligatus pavores repentinos tollit. Balaena est piscis sexcentorum pedum longus, qui si quando supernatat fluctibus, adnare Insulam putes, quem tamen Xiphias lancinat &sauciat. Ossa thoracibus foeminarum, haud absque prolis detrimento adaptantur; axungia à coriariis in usum vocatur. Physeter à Physalo maris rubri differens, est ducentos cubitos longus, per fistulam capitis aquam sursum ejaculans. Turnerus portentosae magnitudinis Cetum facit, &singulos se eorum aquae è fistulis, quas in capitibus habent, ejaculantes vidisse, ut singuli singulas naves aquarum copiâ in profundum submergerent, adjicit.