# Physica 117

Jacques Rohault, Physica, CAPUT QUARTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/117

Hi Molles, Crustacei, Testacei & Zoophyta, de quibus nunc quantum per compendium licuerit & quibus coeteri facilè locô suô adjungi poterunt. 8. Cete est piscis maximus, in mari degens, pulmones habens, & animal perfectum ex se gignens. 9. Cetorum cibus pisces sunt, Harengi imprimis, quos quandoque tam avidè persequuntur, ut in littora vadosa impingant: Usum in cibis apud Ichtyophagos invenere. 10. Delphinus velocissium animalium marino rum est, ocyor volucre, rostro simo, linguâ mobili, dentibus pectinatim coeuntibus, oculis magnis, & fistulâ ante cerebrum sitâ, constans. Gregatim ex aetatum ratione dispositi natant, prolem amant; apud quosdam in mensis Principum adponuntur. Dens alligatus pavores repentinos tollit. Balaena est piscis sexcentorum pedum longus, qui si quando supernatat fluctibus, adnare Insulam putes, quem tamen Xiphias lancinat & sauciat. Ossa thoracibus foeminarum, haud absque prolis detrimento adaptantur; axungia à coriariis in usum vocatur. Physeter à Physalo maris rubri differens, est ducentos cubitos longus, per fistulam capitis aquam sursum ejaculans. Turnerus portentosae magnitudinis Cetum facit, & singulos se eorum aquae è fistulis, quas in capitibus habent, ejaculantes vidisse, ut singuli singulas naves aquarum copiâ in profundum submergerent, adjicit.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
