Latin
CAPUT TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 12
Unproofread scanNot analysed yet
est extensa, in loco, &impènetrabilis. 6. tandem quantitas finita est. 5. Quantitas continua ab essentia corporis, seu extensione modaliter differt. Quantitas discreta, seu numerus est duplex: Sonorus &mutus; Ille in Musica, quae carmini modulationem addit; Hic verò in Arithmetica, quae numerosas res per additionem, subtractionem, multiplicationem, divisionem, regulamque proportionum tractat, docetur. Figura est certa magnitudinis, seu Extremitatis definitae in corpore definito determinatio. 8 A forma distinguitur, quòd haec sit principium internum, figura verò illud, quod ex materia &forma junctim exsurgit, &insuperficie manifestatur. 9. Figura vel essentialis est, vel accidentalis.