# Physica 12

Jacques Rohault, Physica, CAPUT TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/12

est extensa, in loco, & impènetrabilis. 6. tandem quantitas finita est. 5. Quantitas continua ab essentia corporis, seu extensione modaliter differt. Quantitas discreta, seu numerus est duplex: Sonorus & mutus; Ille in Musica, quae carmini modulationem addit; Hic verò in Arithmetica, quae numerosas res per additionem, subtractionem, multiplicationem, divisionem, regulamque proportionum tractat, docetur. Figura est certa magnitudinis, seu Extremitatis definitae in corpore definito determinatio. 8 A forma distinguitur, quòd haec sit principium internum, figura verò illud, quod ex materia & forma junctim exsurgit, & insuperficie manifestatur. 9. Figura vel essentialis est, vel accidentalis.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
