# Physica 122

Jacques Rohault, Physica, CAPUT QUARTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/122

49. Perca piscis est saluberrimus fluviatilis, etiam ob carnis firmitatem & bonum succum aegris concedendus. Vescitur aquae limo, variis pisciculis, vermibusque inibi contentis. Aculeis suis dum irascitur alios pisces valdè compungit & laedit: Lapides in capite reperti calculum atterunt, & renes abstergunt. Halec est piscis parvus, dulcis, brevis extrà aquam vitae, in Oceano degens, Haringus vocatur, & in omnes regiones è locis dissitis transportatur: aliâs quoque infumatur. In Oceano Germanico reperitur, magnis agminibus natat, squamis lucem circa oculos emittit, ut mare fulgurare videatur, quae verò cum vita ejus evanescit. Alburnus piscis est parvus albedine insignis, mollis carne, in fluviis & lacubus degens. Vorax est piscis, unde facilè hamo capitur: in lacu nostro copiosiùs reperitur, & varii generis fructibus, atque squillis vescitur. 55. Albula inter omnes Helvetiae pisces, ob eximiam suam bonitatem palmam fert, ad duorum pedum longitudinem aliquando excrescit. 56. Vescitur luto, in nostris quoque lacubus reperitur, eoque vivaria replentur, Fundulus est piscis parvus, carnem mollem & salubrem habens, in fundo fluviorum & lacuum degens. Nutritur musco, hirudinibus, aliisque in aqua contentis, item cadaveribus; aegris tutò concedi potest.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
