Latin
CAPUT QUARTUM
Jacques Rohault, Physica 124
Unproofread scanNot analysed yet
63. Astacus cancri species est nobis vulgata parùm natans, terrae cavernas etiam inhabitans &retrocedens. Passim in fluminibus reperitur, victitat cadaveribus, carnibus, ranis: mares à foeminis quatuor longis prominentibus virgulis distinguuntur: hujus descriptionem in Clave medica dedi. squilla est animal exangue, differens à cancris, quòd habeat caudam quibus cancri carent: à Locustis quoque pedum pluralitate differt. Vivit in marinis palustribus; victitat ostreorum carnibus &alga; venerem excitat &difficulter coquitur; mugiles s. albulae hâc ceu escâ capiuntur. Locusta piscis est crustratus, corpore longo, cornua filamentosa ante oculos bina aspera tenens, cum terrestri similitudinem habens. Reperitur in mari; hyeme aprica littora sectatur; aestate in Opaca gurgitum recedit, petrosisque locis vivit: pisciculis victitat, quos circa cubilia capit, &captos forcipeori ad movet; puerperis prodest. Nautilo est piscis marinus, navigantis effigiem habens elegantissimâ perlatâ conchan inclusus. 70. Is in mari propè terram pascitur, à fluctibus in aridam ejicitur, navigat n. per maris summa exsertis palmulis, ut remis. 71.