# Physica 124

Jacques Rohault, Physica, CAPUT QUARTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/124

63. Astacus cancri species est nobis vulgata parùm natans, terrae cavernas etiam inhabitans & retrocedens. Passim in fluminibus reperitur, victitat cadaveribus, carnibus, ranis: mares à foeminis quatuor longis prominentibus virgulis distinguuntur: hujus descriptionem in Clave medica dedi. squilla est animal exangue, differens à cancris, quòd habeat caudam quibus cancri carent: à Locustis quoque pedum pluralitate differt. Vivit in marinis palustribus; victitat ostreorum carnibus & alga; venerem excitat & difficulter coquitur; mugiles s. albulae hâc ceu escâ capiuntur. Locusta piscis est crustratus, corpore longo, cornua filamentosa ante oculos bina aspera tenens, cum terrestri similitudinem habens. Reperitur in mari; hyeme aprica littora sectatur; aestate in Opaca gurgitum recedit, petrosisque locis vivit: pisciculis victitat, quos circa cubilia capit, & captos forcipeori ad movet; puerperis prodest. Nautilo est piscis marinus, navigantis effigiem habens elegantissimâ perlatâ conchan inclusus. 70. Is in mari propè terram pascitur, à fluctibus in aridam ejicitur, navigat n. per maris summa exsertis palmulis, ut remis. 71.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
