Latin
CAPUT SEXTUM
Jacques Rohault, Physica 130
Unproofread scanNot analysed yet
Terrestria quaedam liquore vegerabili per smaragdinos ductus delato sustentantur, ut cochleae. Eundem spiritum insecta quaedam in vasis crystallinis recondunt lymphae specie: alia cum chylo habent in lacteis vasculis: nonnulla cum sanguine in venis &arteriis, dum cibus spirituosus per varias digestiones in succum &sanguinem convertitur. Generatio &transmutatio Muscarum, Papilionum è Phryganiis, Erucis, theculis &ovis admirabilis est, exinde enim liquet, quos Natura gradus, quémque ordinem in productione &conservatione insectorum observet, ut alibi fusiùs dicemus: Nunc praecipuas insectorum species perlustrabimus. 7. Insecta sunt vel Terestria, vel A quatica. Apis est insectum nobilissimum, laboriosissimum, &utilissimum, mella colligens aculeo pungens, &stridens. 9. Vescitur flosculis &horum staminibus, melle, fructibusque. Detinetur in arborum cavis &alvearibus, in quibus sibi mirâ ut creditur arte favos construit: Aculeo cavô venenum communicat, &mella evomit, ceramque seorsim disponit. 10. Non tam solertiae instinctu; quàm ex materiae necessitate cellularum figuram qua priùs rotunda fuit hexagonam oriri, occurrentibus circulis illis creis invicem, &intrinsecùs extensis, demonstrari potest. 11.