# Physica 130

Jacques Rohault, Physica, CAPUT SEXTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/130

Terrestria quaedam liquore vegerabili per smaragdinos ductus delato sustentantur, ut cochleae. Eundem spiritum insecta quaedam in vasis crystallinis recondunt lymphae specie: alia cum chylo habent in lacteis vasculis: nonnulla cum sanguine in venis & arteriis, dum cibus spirituosus per varias digestiones in succum & sanguinem convertitur. Generatio & transmutatio Muscarum, Papilionum è Phryganiis, Erucis, theculis & ovis admirabilis est, exinde enim liquet, quos Natura gradus, quémque ordinem in productione & conservatione insectorum observet, ut alibi fusiùs dicemus: Nunc praecipuas insectorum species perlustrabimus. 7. Insecta sunt vel Terestria, vel A quatica. Apis est insectum nobilissimum, laboriosissimum, & utilissimum, mella colligens aculeo pungens, & stridens. 9. Vescitur flosculis & horum staminibus, melle, fructibusque. Detinetur in arborum cavis & alvearibus, in quibus sibi mirâ ut creditur arte favos construit: Aculeo cavô venenum communicat, & mella evomit, ceramque seorsim disponit. 10. Non tam solertiae instinctu; quàm ex materiae necessitate cellularum figuram qua priùs rotunda fuit hexagonam oriri, occurrentibus circulis illis creis invicem, & intrinsecùs extensis, demonstrari potest. 11.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
