Latin
CAPUT SEXTUM
Jacques Rohault, Physica 132
Unproofread scanNot analysed yet
Araneae cùm expansos à centro ad circumferentiam &loca vicina telarum ordines sex emetiatur in orbem, exsurgit Hexagonon: tantùm autem bis terna stamina ducit, non quinque vel septem, quia hexagonon à circulo differentium figurarum simplicissima &solà hâc proprietate gaudens, ut singulis laterum radius aequetur: Unam ergò aequa litatem linearum solam &simpliciter dimetiri faciliùs fuit animali, quàm tenera ad inaequalitatem radiorum &laterum alterius figurae, accommodare filamenta: hujus rei demonstrationem vide in Erasmo Bartholino de Fig. Nivis. 19. Musca insectum est taediosum, protervum, audax, importunum &inquietum, omnibus fermè eduliis, lacte cadaveribus et melle victitans.